View Articles

Monday, November 10, 2008

0044: Actus Essendi: The Text from De Veritate, 1, 1, c

Entry 0044:

Here is another text from the "Series of Texts in which Aquinas Explicitly uses the Expression Actus Essendi:"
Probat etiam Philosophus in III Metaphys., quod ens non potest esse genus. Sed secundum hoc aliqua dicuntur addere super ens, in quantum exprimunt modum ipsius entis qui nomine entis non exprimitur.

Quod contingit uno modo ut modus expressus sit modus generalis consequens omne ens in se.

Et hoc affirmative:

Non autem invenitur aliquid affirmative dictum absolute quod possit accipi in omni ente, nisi essentia eius, secundum quam esse dicitur; et sic imponitur hoc nomen res, quod in hoc differt ab ente, secundum Avicennam in principio Metaphys., quod ens sumitur ab actu essendi, sed nomen rei exprimit quidditatem vel essentiam entis.