View Articles

Monday, February 23, 2009

0059: The Text from Quaestiones Quodlibetales 9, 4, 1, c

Entry 0059: Actus Essendi - The Text from Quaestiones Quodlibetales 9, 4, 1, c

Sed quia substantia Angeli non est suum esse -- hoc enim soli Deo competit, cui esse debetur ex seipso, et non ab alio --; invenimus in Angelo et substantiam sive quidditatem eius, quae subsistit, et esse eius, quo subsistit, quo scilicet actu essendi dicitur esse, sicut actu currendi dicimur currere. Et sic dicimus Angelum esse compositum ex quo est et quod est, vel secundum verbum Boetii ex esse et quod est. Et quia ipsa substantia Angeli in se considerata est in potentia ad esse, cum habeat esse ab alio, et ipsum esse sit actus; ideo est in eo compositio actus et potentiae; et sic posset in eo concedi materia et forma, si omnis actus debeat dici forma, et omnis potentia materia. Sed hoc non competit in proposito; quia esse non est actus qui sit pars essentiae, sicut forma; ipsa quidditas Angeli vel substantia est per se subsistens, quod materiae non competit.