Entry 0597: Aquinas on the Angelic Knowledge of the Singular
What
is specific to the nature of the angelic intellect that the human intellect
does not possess?
As part of non-discursive knowledge, Aquinas points to the specific awareness of the real that exists in the angelic intellect. Angels know the real world immediately through intellectus. (1)
As part of non-discursive knowledge, Aquinas points to the specific awareness of the real that exists in the angelic intellect. Angels know the real world immediately through intellectus. (1)
(1) “Sic
igitur omnia materialia in ipsis Angelis praeexistunt, simplicius quidem et
immaterialius quam in ipsis rebus, multiplicius autem et imperfectius quam in
Deo. Omne autem quod est in aliquo est in eo per modum eius in quo est. Angeli
autem secundum suam naturam sunt intellectuales. Et ideo sicut Deus per suam
essentiam materialia cognoscit ita Angeli ea cognoscunt per hoc quod sunt in
eis per suas intelligibiles species” (Summa
theologiae, part I, question 57, article 1, corpus). “Sicut autem ab intellectu divino effluunt res naturales
secundum formam et materiam ad essendum ex utraque ita effluunt formae
intellectus angelici ad cognoscendum utrumque, et ideo Angeli per formas
innatas cognoscunt res in sua singularitate et universalitate inquantum sunt
similes formis factivis, scilicet ideis in mente divina existentibus quamvis
ipsae non sint rerum factivae” (De
veritate, question 8, article 11, corpus).
Angels
know universals but more importantly they have complete knowledge of each and
all singulars in the real material world, and this knowledge is complete
without the discourse of reason. “It is true that the universal exists in the
intellect,” Aquinas says when discussing the angels’s knowledge of the singular, but the universal is not the only thing that exists in the
intellect. In the intellect there is also being: ens in intellectu est in plus quam universale. (2)
(2) Aquinas
is replying to the following objection: “Universale contra singulare
distinguitur per hoc quod universale est in intellectu, singulare autem extra
intellectum. Sed universale nunquam est extra intellectum. Ergo nec singulare
unquam est in intellectu, et sic non potest per intellectum cognosci” (De veritate, question 8, article 11,
obj. 7). Response: “Ad septimum dicendum quod quamvis universale habeat esse in
intellectu tamen ens in intellectu est in plus quam universale, et ideo in
processu est fallacia consequentis” (De
veritate, question 8, article 11, ad 7). “Ens est in rebus et in
intellectu” (Summa theologiae, part
I, question 16, article 3, ad 1).
From
the moment of their creation angels receive intelligible species that are not
only likenesses of forms but also likenesses of the individual matter of the
things of nature. (3)
(3) “Substantiae
separatae cognoscunt non solum universalia sed etiam singularia in quantum
species intelligibiles in eas a divina arte emanantes sunt similitudines rerum
et secundum formam et secundum materiam” (De
anima, question 1, article 20, corpus).
“Formae immateriales quae sunt in intellectu Angeli sunt rerum similitudines
etiam quantum ad principia materialia” (In
III Sententiarum, distinction 3, question 3, article 3, ad 2). “Superiores
intellectus sunt universalioris virtutis in cognoscendo ut scilicet per
intelligibilem speciem utrumque cognoscant, et universale et singulare” (De substantiis separatis, chapter 16).
The human intellect, on the other
hand, was made only for universals. Thus Aquinas continues: “it seems proper to
the human soul, as rational, to know entitas
in hoc, to know being in this singular thing. But to know entitas absolute, to know being without
the discourse of reason, seems to belong rather to the higher substances.” (4)
(4) Aquinas is replying
to the following objections: “Secundum ordinem actuum est ordo potentiarum. Sed
accipere absolute aliquid quod videtur esse intellectus est prius quam conferre
quod pertinet ad rationem. Ergo intellectus est ratione prior. Nihil autem est
prius seipso. Ergo non est eadem potentia ratio et intellectus. Praeterea est
considerare rei entitatem absolute et entitatem rei in hoc, quarum
considerationum neutra animae humanae deest. Ergo oportet in anima humana esse
duas potentias quarum una cognoscatur entitas absoluta quod est intellectus, et
alia entitas in alio quod videtur esse rationis, et sic idem quod prius” (De veritate, question 15, article 1,
obj. 11 and 12). Response: “Ad undecimum dicendum quod utrumque cognoscit anima
sed per eamdem potentiam. Hoc tamen proprium esse humanae animae videtur in
quantum est rationalis quod cognoscat entitatem in hoc. Entitatem vero absolute
cognoscere magis videtur esse substantiarum superiorum, ut ex auctoritate supra
inducta patet” (De veritate, question
15, article 1, ad 11). The “ex auctoritate supra inducta” refers to the passage
from book V of Boethius’s De consolatione
quoted in the reply to the second objection in this same article. In the
context of the distinction between intellectus
and ratio, the expression “absolute accipere” designates the
activity of simple intellection of the angelic intellect.
In human beings,
the intellectual awareness of the real is complete only by looking at the
singulars through the phantasm. (5)
(5) “Connaturale est
homini secundum statum praesentis vitae ut non intelligat sine phantasmate” (Summa theologiae, part II-II, question
174, article 2, ad 4). See also Summa
theologiae, part I, question 84, article 7, ad 1; Ibid., question 85, article
1, ad 5; and In De Memoria et
Reminiscentia, lecture 2, no. 7.
Just as men have
a specific way of knowing that the external material world is real, so does God
and angels. Indeed an “awareness” that the created world is real, is far superior
in God and in angels than it is in man. (6)
(6) “Artifex autem increatus, scilicet Deus, non solum producit formam sed etiam materiam. Unde rationes ideales in mente ipsius existentes non solum sunt efficaces ad cognitionem universalium, sed etiam ad singularia cognoscenda a Deo. Sicut autem illae rationes ideales effluunt in res producendas in esse suo naturali in quo particulariter unumquodque subsistit in forma et materia, ita procedunt in mentes angelicas ut sint in eis principium cognoscendi res secundum suum totum esse in quo subsistunt. Et sic per species influxas sibi ab arte divina, Angeli non solum universalia sed etiam particularia cognoscunt sicut et Deus. Est tamen differentia in duobus. Primo, quia ideae quae sunt in mente divina sunt formae factivae rerum et non solum principia cognoscendi, sed species quae recipiuntur in mente angelica sunt solum principia cognoscendi et non sunt factivae, sed exemplatae a factivis. Secundo, quia intellectus quanto est altior et perspicacior tanto ex uno potest plura cognoscere. Et quia intellectus divinus est altissimus, per unam simplicem essentiam suam omnia cognoscit, nec est ibi aliqua pluralitas formarum idealium nisi secundum diversos respectus divinae essentiae ad res cognitas. Sed in intellectu creato multiplicatur, secundum rem, quod est unum secundum rem in mente divina, ut non possit omnia per unum cognoscere, ita tamen quod quanto intellectus creatus est altior, tanto pauciores habet formas ad plura cognoscenda efficaces. Et hoc est quod Dionysius dicit, XII cap. Cael. Hierarch., quod superiores ordines habent scientiam magis universalem in inferioribus; et in Lib. De causis dicitur quod intelligentiae superiores habent formas magis universales: hoc tamen observato, quod in infimis Angelis sunt formae adhuc universales in tantum quod per unam formam possunt cognoscere omnia individua unius speciei, ita quod illa species sit propria uniuscuiusque particularium secundum diversos respectus eius ad particularia, sicut essentia divina efficitur propria similitudo singulorum secundum diversos respectus. Sed intellectus humanus qui est ultimus in ordine substantiarum intellectualium habet formas in tantum particulatas quod non potest per unam speciem nisi unum quid cognoscere, et ideo similitudo speciei existens in intellectu humano non sufficit ad cognoscenda plura singularia, et propter hoc intellectui adiuncti sunt sensus quibus singularia accipiat” (Quodlibeta, no. 7, question 1, article 3, ad 1).